"Посиделки"

Клуб любителей авторской песни г. Бостона
Текущее время: Пт окт 18, 2019 6:10 pm

Часовой пояс: UTC - 5 часов [ Летнее время ]




Начать новую тему Ответить на тему  [ Сообщений: 2 ] 
Автор Сообщение
 Заголовок сообщения: переводы на латынь
СообщениеДобавлено: Ср дек 08, 2004 3:40 pm 
satur ventur non studit libentur...
Вот, взгляните: перевод на латынь некоторых изестных песен. Будто бы в классической гимназии Санкт-Петербурга их поют на последнем звонке учителя...

via haeldar


2004: «Постой, паровоз…»
Stet machina vectrix,
Ne strepitent rotae,
Conductor*, habenas da retro!
Ut loco natali
Supremum dicam vale,
Ad ora materna propero.

Ne bonum exspecta
Filiolum, mater:
Non sumus, qui fuimus heri!
Continuis ludis
In gurgitem paludis
Collabor — inutile queri.
Stet machina vectrix,
Ne strepitent rotae —
Fortunam iam perspecit latro!
Cur frustra contendo?
Nunc opus est manendo.
Conductor, habenas da retro!

* Пуристы вместо этого слова могут петь «auriga».



2003: «Мурка» (Murmurella)
Ante rapiendum vinum est bibendum.
Intrat in tabernam miser fur,
Qua sedet formosa et perniciosa
Mulier hoc provocans murmur:

«Nonne, quidquid velis, habes, mea felis?
Numquid non a me accepisti?
Anulum, monile, tunicarum mille —
Quid non meo sumptu emisti?

Salve, Murmurella, mea bella, vale,
Vale, non te iam videbo cras!
Nunc in cor venale iaculum mortale,
Perfida — eheu! — accipias».


2002: «По полю танки грохотали»
Per campum ruit equitatus,
Extremus instat impetus —
At ille iuvenis legatus
Portatur capite fractus.

Percussit missile loricam —
Valete, cari comites!
A mane quartum iam amicum
De curru cadere vides.

Remotis essedae fragmentis
Extollunt medici corpus:
Quid illi cum medicamentis,
Cum sit exsequiis opus?

Volabunt nuntii citati
Familiares monitum:
Spes nulla reditus prognati,
Non iam videbitis satum.

Quem mater vetula plorabit
Flebitque genitor senex,
Et sponsa prorsus ignorabit,
Quae fuerit amici nex.

Manebit miles in pictura,
Vicina libris neglectis —
Indutus omni armatura,
Non tamen utilis lectis.



2001: «Вот кто-то с горочки спустился»
Descendit quidam, ecce, clivo —
Ocellus forsitan meus,
Indutus tunica castrensi,
Quae mihi eripit sensus.

Quam est insignibus decorus!
Ut splendet pectus phaleris!
Ne illi umquam incidissem,
Cui ipse cederet Paris!

Nam pago nostro vix insertus
Mi perturbavit statim cor…
Quis fecit, ut sub regno Iovis
Non semper aequus sit amor?


2000: «Среди долины ровныя» (женская версия)
In media planitie,
Quam prope tangit sol,
Эх, viget-floret aesculus,
Formosa, edepol!

Procera necnon patula,
Aperta oculis,
Tam tristi solitudine,
Miserrima, peris.

Cum sol aestivus oritur,
Quem umbra amplectar?
Cum imbrem mittit Iuppiter,
A quibus defendar?

Molesta est, mehercule,
Fortuna arboris —
Non minus mulierculae
Absentibus procis.

Natura dedit omnia —
Iam habeo satis;
Эх, cui largiri potero
Muneribus tantis?

Amicis venientibus
Mi nemo facit sat;
Ignotis occurrentibus
Vix ullus salutat.

Quieta ubi recrear,
Dum fulmen coruscat?
Amico dulci mortuo
Quis mi subveniat?

Non curo pulchritudinem,
Abscindite comas!
Fac ranam vel testudinem,
Dum coniugem reddas!

перевод В. З., М. П.



1998: «Сурок»
Mendici usque vagamur
Per dumum et hibiscum.
Sub nocte recreabimur,
Et arctomys nobiscum.

(Ubique est semperque est
Et semper sit nobiscum.)

Ne parce pani, quo minus
Cenare concupiscam!
Pergemus deinde protinus,
Et arctomys nobiscum.

(Ubique est semperque est
Et semper sit nobiscum.)

Pro stipe cantu gratamur,
Tuentes morem priscum;
Expleta fame laetamur,
Et arctomys nobiscum.

(Ubique est semperque est
Et semper sit nobiscum.)

http://www.livejournal.com/users/ikadel ... ml?#cutid1


Вернуться к началу
  
 
 Заголовок сообщения:
СообщениеДобавлено: Чт дек 09, 2004 3:07 am 
Не в сети
Site Admin
Аватара пользователя

Зарегистрирован: Ср ноя 26, 2003 1:24 pm
Сообщения: 712
Откуда: Boston, MA
cool

_________________
Владение орфографией как владение кунг-фу:
настоящие мастера не применяют его без необходимости


Вернуться к началу
 Профиль  
 
Показать сообщения за:  Поле сортировки  
Начать новую тему Ответить на тему  [ Сообщений: 2 ] 

Часовой пояс: UTC - 5 часов [ Летнее время ]


Кто сейчас на конференции

Сейчас этот форум просматривают: нет зарегистрированных пользователей и гости: 1


Вы не можете начинать темы
Вы не можете отвечать на сообщения
Вы не можете редактировать свои сообщения
Вы не можете удалять свои сообщения
Вы не можете добавлять вложения

Найти:
Перейти:  
cron
POWERED_BY
Русская поддержка phpBB